Minggu, 02 November 2014

Dies IRAE Dies ILLA

DIES IRAE! DIES ILLA
Solvet SAECLUM in FAVILLA
per sepulchra REGIONUM,   
COGET OMNES ante THRONUM.

LIBER SCRIPTUS proferetur,
in quo TOTUM CONTINETUR,
UNDE MUNDUS JUDICETUR.

REX tremendæ MAJESTATIS,
qui SALVANDOS SALVAS gratis,
SALVA me, fons PIETATIS.

QUOD SUM causa TUAE VIAE:
NE me PERDAS ILLA DIE.   
Quærens me, SEDISTI LASSUS:
TANTUS LABOR non sit CASSUS.

PRECES MEAE non sunt DIGNAE:
SED TU bonus fac BENIGNE,   
ne PERENNI cremer IGNE.   

Confutatis MALEDICTIS,   
flammis ACRIBUS ADDICTIS:
voca me CUM BENEDICTIS.   

Oro SUPPLEX et ACCLINIS,
COR CONTRITUM quasi CINIS:
GERE CURAM mei FINIS.

INGEMISCO, TAMQUAM REUS:
CULPA rubet VULTUS MEUS:
SUPPLICANTI PARCE, Deus.

JUSTE JUDEX ULTIONIS,   
DONUM fac REMISSIONIS   
ante DIEM RATIONIS.

LACRIMOSA DIES ILLA,
qua RESURGET EX FAVILLA   
JUDICANTUS homo REUS.   
HUIC ERGO PARCE, Deus:

JUDEX ergo CUM SEDEBIT,   
QUIDQUID latet APPAREBIT:
NIL INULTUM REMANEBIT.   

QUANTUS tremor EST FUTURUS,   
quando JUDEX EST VENTURUS,   
cuncta SRICTE DISCUSSURUS!

MORS STUPEBIT ET NATURA,
CUM RESURGET CREATURA,   
JUDICANTI RESPONSURA.           

QUID SUM MISER TUNC DICTURUS?       
QUEM PATRONUM ROGATURUS,   
CUM VIX JUSTUS SIT SECURUS?   
DONA EIS REQUIEM.        

From Th. Celano -  mind.hack@yahoo.com

For OUR COUNTRY to LOVE US  as much as WE LOVE it

Tidak ada komentar:

Posting Komentar